bible.software › Leviticus › Leviticus 19 › Leviticus 19:21
Leviticus 19:21
Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he shall bring his trespass offering unto the LORD, unto the door of the tabernacle of the congregation, even a ram for a trespass offering.
In Context
20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. + 19.20 Homo si dormierit, etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judæis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii pœna est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hæc intelligenda sunt. Nubilis. LXX: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi, quæ Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera Gal. 4.. Vapulabunt ambo. LXX: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Isræl de Ægypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos. Et non morientur. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.
22orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
Read all of Leviticus 19
Cross References
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 19:21