Leviticus 19:30
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. + 19.30 Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye shall keep my sabbaths, and reverence my sanctuary: I am the LORD.
In Context
Cross References
Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.
Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. + 15.31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.
Leviticus 19:3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. + 19.3 Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.
2 Chronicles 33:7Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Ezekiel 9:6senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.