Leviticus 19:29
Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. + 19.29 Ne prostituas filiam tuam. Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam. Hæc recedendo a Deo tornicantur cum dæmonibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
Deuteronomy 23:18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
1 Corinthians 6:15Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. + 6.15 Corpora. Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt, etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi. Quia corpus accepit, et corporum caput est.