bible.software › Leviticus › Leviticus 20 › Leviticus 20:18
Leviticus 20:18
Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if a man shall lie with a woman having her sickness, and shall uncover her nakedness; he hath discovered her fountain, and she hath uncovered the fountain of her blood: and both of them shall be cut off from among their people.
In Context
17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. + 20.17 Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat.
19Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Read all of Leviticus 20
Cross References
Leviticus 15:24Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
Ezekiel 18:6in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 20:18