bible.software › Leviticus › Leviticus 20 › Leviticus 20:19
Leviticus 20:19
Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt not uncover the nakedness of thy mother’s sister, nor of thy father’s sister: for he uncovereth his near kin: they shall bear their iniquity.
In Context
18Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
20Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. + 20.20 Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit. LXX: Sine filiis morietur, id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit, etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.
Read all of Leviticus 20
Cross References
Exodus 6:20Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. + 6.20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
Leviticus 18:12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 20:19