The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 20 › Leviticus 20:3

Leviticus 20:3

Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will set my face against that man, and will cut him off from among his people; because he hath given of his seed unto Molech, to defile my sanctuary, and to profane my holy name.

In Context

2Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.

4Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: + 20.4 Quod si negligens, etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint pœnam tam studiose præceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam. Nec voluerit, etc. ISICH. Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhærere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, etc. Psal. 38..

Read all of Leviticus 20

Cross References

Leviticus 7:20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.

Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. + 15.31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.

Leviticus 18:21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. + 18.21 De semine, etc. ID. Convenienter hæc subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. Nec pollues, etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?

Leviticus 21:6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

Ezekiel 5:11Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor.

Ezekiel 23:38Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 20:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 20:2Leviticus 20Leviticus 20:4 →