Leviticus 20:2
Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 17:8Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, + 17.8 Homo de domo Isræl, etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant.
Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Leviticus 24:16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Numbers 15:35Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Deuteronomy 13:10Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis: