The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 21 › Leviticus 21:14

Leviticus 21:14

viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: + 21.14 Viduam autem et repudiatam, etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quæ scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. Sordidam, etc. Quæ vadit post amatores, scilicet dæmones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A widow, or a divorced woman, or profane, or an harlot, these shall he not take: but he shall take a virgin of his own people to wife.

In Context

13Virginem ducet uxorem: + 21.13 Virginem ducet uxorem. HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quæ sursum sunt sapiamus, præteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.

15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

Read all of Leviticus 21

Cross References

Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.

Ezekiel 44:22Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 21:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 21:13Leviticus 21Leviticus 21:15 →