Leviticus 21:7
Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. + 21.8 Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.
Deuteronomy 24:1Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. + 24.1 Si acceperit. RAB. in Deut., tom. 2. Homo uxorem accepit, etc., usque ad tanquam indigna et errore polluta abominabilis permansit; unde: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam, etc. Act. 13. AUG., lib. I de sermone Domini in monte. Multæ erant in lege causæ dimittendi uxores, etc., usque ad ut qui habent uxores, sint quasi non habentes I Cor. 7.. Scribet. Ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses præceptum istud, malens scilicet indulgere dissidium, quam committi homicidium.
Isaiah 50:1[Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. + 50.1 Hæc dicit Dominus: Quis est? HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus, etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..
1 Timothy 3:11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.