Leviticus 21:2
nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, + 21.2 Nisi tantum in consanguineis. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quæ mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et sorore virgine quæ non est nupta viro:
Cross References
Leviticus 18:6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. + 18.6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..