The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 18 › Leviticus 18:6

Leviticus 18:6

Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. + 18.6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

None of you shall approach to any that is near of kin to him, to uncover their nakedness: I am the LORD.

In Context

5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. + 18.5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.

7Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.

Read all of Leviticus 18

Cross References

Genesis 19:33Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. + 19.33 Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.

Leviticus 20:11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. + 20.11 Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.

Leviticus 21:2nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, + 21.2 Nisi tantum in consanguineis. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quæ mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur.

Ezekiel 22:11et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 18:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 18:5Leviticus 18Leviticus 18:7 →