The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 21 › Leviticus 21:8

Leviticus 21:8

et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. + 21.8 Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt sanctify him therefore; for he offereth the bread of thy God: he shall be holy unto thee: for I the LORD, which sanctify you, am holy.

In Context

7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.

9Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. + 21.9 Sacerdotis filia, etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Sacerdotis filia. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum vineæ, etc. Isa. 1.. Et alibi: Fornicata est mater eorum Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.

Read all of Leviticus 21

Cross References

Exodus 19:14Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, + 19.14 Cumque lavissent vestimenta sua, etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: Beati mundo corde, etc. Et Sap. 1: In malevolam animam non introibit sapientia.

Exodus 29:1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, + 29.1 Sed et hoc facies, etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.

Leviticus 11:44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.

Leviticus 21:6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

Numbers 28:2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 21:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 21:7Leviticus 21Leviticus 21:9 →