Leviticus 22:10
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. + 22.10 Inquilinus sacerdotis, etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriæ aut quæstus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ Joan. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
Cross References
Exodus 12:45Advena et mercenarius non edent ex eo.
Leviticus 21:22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
1 Samuel 21:7Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul. + 21.7 In tabernaculo Domini. RAB. In Heb. obligatus in conspectu Domini, forte enim voverat, quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus. Dœg Idumæus. ID. Qui camelorum, id est, infructuosi gregis et tortuosi custos erat, etc., usque ad quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi, qui victor cœlos ascendit. RAB. ex Isid. Achis interpretatur, etc., usque ad intus divina virtus, tanquam barba latebat.
Ezekiel 44:8Et non servastis præcepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.