Leviticus 23:11
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. + 23.11 Altero die. Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primæ, dixit, altera die significans resurrectionem quæ successit passioni, sicut dies diei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Leviticus 10:14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: + 10.14 Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.