The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 23 › Leviticus 23:12

Leviticus 23:12

Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. + 23.12 Atque in eodem die. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall offer that day when ye wave the sheaf an he lamb without blemish of the first year for a burnt offering unto the LORD.

In Context

11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. + 23.11 Altero die. Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primæ, dixit, altera die significans resurrectionem quæ successit passioni, sicut dies diei.

13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. + 23.13 Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..

Read all of Leviticus 23

Cross References

Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

1 Peter 1:19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: + 1.19 Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 23:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 23:11Leviticus 23Leviticus 23:13 →