bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:16
Leviticus 23:16
usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino + 23.16 Quinquaginta dies, et sic, etc. Hæc dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judæi nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. Offeretis novum sacrificium, novum non vetus, non sæculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitæ confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even unto the morrow after the seventh sabbath shall ye number fifty days; and ye shall offer a new meat offering unto the LORD.
In Context
15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. + 23.17 Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. Psal. 26.. Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere, etc. Act. 1.. De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
Read all of Leviticus 23
Cross References
2 Chronicles 31:7Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:16