bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:15
Leviticus 23:15
Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall count unto you from the morrow after the sabbath, from the day that ye brought the sheaf of the wave offering; seven sabbaths shall be complete:
In Context
14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. + 23.14 Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..
16usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino + 23.16 Quinquaginta dies, et sic, etc. Hæc dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judæi nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. Offeretis novum sacrificium, novum non vetus, non sæculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitæ confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.
Read all of Leviticus 23
Cross References
Leviticus 23:10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:
Numbers 28:26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. + 28.26 Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges, etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia.
Deuteronomy 16:10Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui:
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:15