bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:4
Leviticus 23:4
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. + 23.4 Hæ sunt ergo. Non Domino, sicut aliæ omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These are the feasts of the LORD, even holy convocations, which ye shall proclaim in their seasons.
In Context
3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
Read all of Leviticus 23
Cross References
Leviticus 23:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Isaiah 29:1[Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. + 29.1 Væ Ariel. ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. Expugnavit. ID. Cum potentissima esset, repugnantibus cæcis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Additus est annus. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:4