Leviticus 23:2
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:5Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.
Leviticus 23:21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. + 23.21 Celeberrimum. In quo gentium vocatio non modo prædicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitæ, et cæteræ gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2..
Leviticus 23:44Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
Numbers 10:10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. + 10.10 Si quando habebitis epulum. RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Prædica verbum, insta opportune importune, etc. I Tim. 4..
2 Kings 10:20Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,
2 Chronicles 30:5Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.