bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:41
Leviticus 23:41
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall keep it a feast unto the LORD seven days in the year. It shall be a statute for ever in your generations: ye shall celebrate it in the seventh month.
In Context
40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. + 23.40 Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
42et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
Read all of Leviticus 23
Cross References
Leviticus 23:14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. + 23.14 Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..
Nehemiah 8:18Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. + 8.18 Septem diebus. ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:41