Leviticus 23:40
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. + 23.40 Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
Nehemiah 8:14Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: + 8.14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Matthew 21:8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: + 21.8 Ramos de arboribus, etc. Ramos vel frondes cædunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla.
John 16:22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Philippians 3:3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.