Leviticus 24:5
Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: + 24.5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt take fine flour, and bake twelve cakes thereof: two tenth deals shall be in one cake.
In Context
6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
Cross References
Exodus 40:4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
1 Samuel 21:4Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
1 Kings 18:31Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.
1 Chronicles 23:29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
Matthew 12:4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? + 12.4 Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.
James 1:1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. + 1.1 Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus. Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.