I Paralipomenon 23:29
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
Read all of I Paralipomenon 23
Cross References
Exodus 25:30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. + 25.30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam, etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.
Leviticus 2:7Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: + 2.7 Sin autem de, etc. ISICH. in Lev. Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit. Sin autem, etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitæ usibus bene conversari studet. Hæc oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiæ, nec vitam præsentem evadere potest, nisi misericordia cœlestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem.
Leviticus 7:9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: + 7.9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
Leviticus 19:36Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. + 19.36 Statera justa, etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Matth. 15..
Leviticus 24:8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno:
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.