Leviticus 24:8
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Cross References
Numbers 4:7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: + 4.7 Panes semper. AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.
1 Chronicles 9:32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. + 9.32 Panes erant propositionis. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus.
2 Chronicles 2:4sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.
Nehemiah 10:33ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri.