Leviticus 24:9
eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno:
Cross References
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. + 27.21 Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Leviticus 6:11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. + 6.11 Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..
Leviticus 8:3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. + 8.3 Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.
Leviticus 10:12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. + 10.12 Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.
Leviticus 21:22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,