Leviticus 25:34
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. + 25.34 Suburbana. ISICH. Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinæ. Hæ separatæ sunt a civitatibus eorum quæ per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the field of the suburbs of their cities may not be sold; for it is their perpetual possession.
In Context
Cross References
Numbers 35:2Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
Ezekiel 48:13Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
Acts 4:36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.