Leviticus 25:47
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: + 25.47 Si invaluerit. ID. Id est, si noviter fidei vestræ conjunctus, Gentilis, vel Judæus, vel hæreticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. Si invaluerit, etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Isrælitam alienis non permittit servire, sed præcipit redimi. Qui voluerit. Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Cross References
Leviticus 25:26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
Nehemiah 5:8et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.