Nehemiæ 5:8
et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: + 25.47 Si invaluerit. ID. Id est, si noviter fidei vestræ conjunctus, Gentilis, vel Judæus, vel hæreticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. Si invaluerit, etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Isrælitam alienis non permittit servire, sed præcipit redimi. Qui voluerit. Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.
Deuteronomy 24:7Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. + 24.7 Auferes. AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4..
Job 32:15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. + 32.15 Extimuerunt nec responderunt ultra. Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.
Matthew 25:15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. + 25.15 Et profectus est statim. Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.
1 Corinthians 8:11Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?