Leviticus 25:5
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: + 25.5 Quæ sponte, etc. Eorum scilicet quæ hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Cross References
2 Kings 19:29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum. + 19.29 Hoc erit signum. ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare, sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.