bible.software › Leviticus › Leviticus 25 › Leviticus 25:4
Leviticus 25:4
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But in the seventh year shall be a sabbath of rest unto the land, a sabbath for the LORD: thou shalt neither sow thy field, nor prune thy vineyard.
In Context
3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: + 25.3 Sex annis, etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quæ videntur: septimo autem anno sabbatum erit terræ Domini. Cum enim post præsens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. Seres agrum, etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.
5Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: + 25.5 Quæ sponte, etc. Eorum scilicet quæ hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..
Read all of Leviticus 25
Cross References
Leviticus 25:20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Leviticus 26:43quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 25:4