Leviticus 26:25
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
Cross References
Numbers 14:12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. + 14.12 Feriam igitur eos. ORIG., hom. 8 in Num. Comminatio hæc non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo. ID. Feriam igitur. Fit commmatio hæc a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.
Deuteronomy 28:21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
Judges 2:14Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, + 2.14 Iratusque Dominus. ORIG., hom. 2 in Jud. Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur.
2 Kings 17:3Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.