Deuteronomy 32:35
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
Cross References
2 Samuel 22:48Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
Psalms 94:1Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; + 94.1 Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo. 1
Isaiah 5:19qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! + 5.19 Væ qui dicitis. ID. Hoc specialiter contra Judæos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, amarum, in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo.
Isaiah 13:22et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.] + 13.22 Ululæ in ædibus. Magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ rostro in palude sito horrendum stridunt. Sirenes. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quæ dulci cantilena decipiunt homines, hujus sæculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.
Isaiah 60:22Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.] + 60.22 In tempore: adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel præfinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..