bible.software › Leviticus › Leviticus 27 › Leviticus 27:10
Leviticus 27:10
et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. + 27.10 Quod. Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem mutare suggerebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall not alter it, nor change it, a good for a bad, or a bad for a good: and if he shall at all change beast for beast, then it and the exchange thereof shall be holy.
In Context
9Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, + 27.9 Animal. Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.
11Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: + 27.11 Animal immundum. ISICH. Quæ non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri. Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis.
Read all of Leviticus 27
Cross References
Leviticus 27:15sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. + 27.15 Sin autem ille, etc. ISICH. Redimere, est per doctrinam et formulam vitæ familiam liberare, et quidquid sanctimoniæ obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et ædificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem.
James 1:8Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 27:10