The Bible Software
bible.software › Leviticus › Leviticus 27 › Leviticus 27:15

Leviticus 27:15

sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. + 27.15 Sin autem ille, etc. ISICH. Redimere, est per doctrinam et formulam vitæ familiam liberare, et quidquid sanctimoniæ obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et ædificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if he that sanctified it will redeem his house, then he shall add the fifth part of the money of thy estimation unto it, and it shall be his.

In Context

14Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: + 27.14 Homo si voverit. ISICH. In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi præcipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit.

16Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. + 27.16 Quod si agrum. Id est, Scripturam divinam, cujus vitis Christus, Pater agricola Joan. 14.. In hoc absconditur thesaurus, id est, salutaris prædicatio: in hoc diversa est cujusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere potuit. Si triginta modiis, etc. ID. In triginta modiis hordei Vetus Testamentum. In quinquaginta siclis vel didrachmis juxta LXX spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando hæc regula, vel perfecte danda, vel minuenda sit, per sequentia intellige: Si statim ab anno incipientis jubilæi, etc.

Read all of Leviticus 27

Cross References

Leviticus 5:16ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. + 5.16 Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.

Leviticus 27:27Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. + 27.27 Quod si immundum. ISICH. Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est. Et addet quintam partem pretii. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinæ intellectum: ipse enim solus in præsenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii. Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: æstimabit eum sacerdos, sicut supra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Leviticus 27:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:14Leviticus 27Leviticus 27:16 →