Leviticus 27:14
Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: + 27.14 Homo si voverit. ISICH. In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi præcipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. + 25.29 Qui vendiderit domum. ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judæorum, sed Sodomæ et Gomorrhæ. Qui vendiderit domum, etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhærent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. Qui vendiderit domum, etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper pœnitentiam recipiunt, et semper redimuntur.
Numbers 18:14Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.