Leviticus 27:18
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:15et juxta supputationem frugum vendet tibi.
Leviticus 25:27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Leviticus 27:23supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. + 27.23 Supputabit sacerdos. Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad pœnitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet pœnitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem. Juxta annorum numerum. Ex his scilicet quæ de pœnitentia prædicat Scriptura: ipsa enim æstimatio est jubilæi vel remissionis. Et dabit ille qui voverat eum Domino. Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad pœnitentiam monuit, æstimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad pœnitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse pœnitenti obligatur, ut quod cœpit perficiat.