Leviticus 27:23
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. + 27.23 Supputabit sacerdos. Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad pœnitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet pœnitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem. Juxta annorum numerum. Ex his scilicet quæ de pœnitentia prædicat Scriptura: ipsa enim æstimatio est jubilæi vel remissionis. Et dabit ille qui voverat eum Domino. Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad pœnitentiam monuit, æstimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad pœnitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse pœnitenti obligatur, ut quod cœpit perficiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:12qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.