bible.software › Leviticus › Leviticus 27 › Leviticus 27:24
Leviticus 27:24
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. + 27.24 In jubilæo autem revertetur ad priorem Dominum, etc. Quia non statim, cum pœnitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilæo autem, etc., peracta enim pœnitentia et remissione suscepta, conversationis suæ agrum suscipiet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the year of the jubile the field shall return unto him of whom it was bought, even to him to whom the possession of the land did belong.
In Context
23supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. + 27.23 Supputabit sacerdos. Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad pœnitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet pœnitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem. Juxta annorum numerum. Ex his scilicet quæ de pœnitentia prædicat Scriptura: ipsa enim æstimatio est jubilæi vel remissionis. Et dabit ille qui voverat eum Domino. Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad pœnitentiam monuit, æstimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad pœnitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse pœnitenti obligatur, ut quod cœpit perficiat.
25Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. + 27.25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.
Read all of Leviticus 27
Cross References
Leviticus 25:28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. + 25.28 Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta pœnitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymæ peraguntur: per hæc enim plena remissio acquiritur.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 27:24