The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 27 › Leviticus 27:26

Leviticus 27:26

Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. + 27.26 Primogenita quæ. ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Only the firstling of the beasts, which should be the LORD’S firstling, no man shall sanctify it; whether it be ox, or sheep: it is the LORD’S.

In Context

25Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. + 27.25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.

27Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. + 27.27 Quod si immundum. ISICH. Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est. Et addet quintam partem pretii. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinæ intellectum: ipse enim solus in præsenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii. Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: æstimabit eum sacerdos, sicut supra.

Read all of Leviticus 27

Cross References

Exodus 13:2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. + 13.2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.

Exodus 22:30De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

Deuteronomy 15:19De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. + 15.19 De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.

Nehemiah 10:36et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 27:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:25Leviticus 27Leviticus 27:27 →