bible.software › Leviticus › Leviticus 27 › Leviticus 27:33
Leviticus 27:33
Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. + 27.33 Non eligetur nec, etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestræ discretionis. Si quis mutaverit, etc. ISICH. Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium II Tim. 4.. Sanctificabitur Domino, etc. ID. Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernæ conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall not search whether it be good or bad, neither shall he change it: and if he change it at all, then both it and the change thereof shall be holy; it shall not be redeemed.
In Context
32Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. + 27.32 Sub pastoris virga. ID. Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur.
34Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. + 27.34 Hæc sunt præcepta quæ mandavit, etc. ID. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quæ novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam cœlestemque gerunt.
Read all of Leviticus 27
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 27:33