The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 27 › Leviticus 27:34

Leviticus 27:34

Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. + 27.34 Hæc sunt præcepta quæ mandavit, etc. ID. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quæ novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam cœlestemque gerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These are the commandments, which the LORD commanded Moses for the children of Israel in mount Sinai.

In Context

33Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. + 27.33 Non eligetur nec, etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestræ discretionis. Si quis mutaverit, etc. ISICH. Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium II Tim. 4.. Sanctificabitur Domino, etc. ID. Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernæ conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.

Read all of Leviticus 27

Cross References

Numbers 3:1Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

Numbers 36:13Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.

Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:

John 1:17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. + 1.17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.

Hebrews 12:18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, + 12.18 Non enim accessistis. Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 27:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:33Leviticus 27