The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 4 › Leviticus 4:10

Leviticus 4:10

sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As it was taken off from the bullock of the sacrifice of peace offerings: and the priest shall burn them upon the altar of the burnt offering.

In Context

9duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, + 4.9 Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia. ISICH. Quæ fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.

11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, + 4.11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et cætera. Hoc præcipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia I Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Verbum caro factum est Joan. 1.. Unde ait: Carnes ejus cum capite et pedibus vel extremis secundum alios, ut per hæc verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. Cum intestinis et fimo, LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam hæreticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturæ nostræ est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quæ Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. Intestinis et fimo, etc. ORIG. Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium.

Read all of Leviticus 4

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 4:9Leviticus 4Leviticus 4:11 →