Leviticus 4:9
duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, + 4.9 Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia. ISICH. Quæ fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
Cross References
Leviticus 3:4duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. + 3.4 Reticulum jecoris: Id est, epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde juxta LXX pinna epatis cum renibus auferetur: jecur enim in renibus vim operationis ministrat.