Leviticus 4:18
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17tincto digito aspergens septies contra velum.
19Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
Cross References
Exodus 30:10Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. + 30.10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.
Leviticus 5:9Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. + 5.9 Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.
Leviticus 9:9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.