The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 5 › Leviticus 5:9

Leviticus 5:9

Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. + 5.9 Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall sprinkle of the blood of the sin offering upon the side of the altar; and the rest of the blood shall be wrung out at the bottom of the altar: it is a sin offering.

In Context

8dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.

10Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Read all of Leviticus 5

Cross References

Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.

Leviticus 4:7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. + 4.7 Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.

Leviticus 4:25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. + 4.25 Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens. Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum. Matth. 3.

Leviticus 4:34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

Isaiah 42:21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.

Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 5:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 5:8Leviticus 5Leviticus 5:10 →