The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 4 › Leviticus 4:21

Leviticus 4:21

Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. + 4.21 Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall carry forth the bullock without the camp, and burn him as he burned the first bullock: it is a sin offering for the congregation.

In Context

20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: + 4.22 Si peccaverit princeps et fecerit. ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quæ intra nos est, quæ si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terræ. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Matth. 5.

Read all of Leviticus 4

Cross References

Leviticus 4:11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, + 4.11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et cætera. Hoc præcipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia I Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Verbum caro factum est Joan. 1.. Unde ait: Carnes ejus cum capite et pedibus vel extremis secundum alios, ut per hæc verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. Cum intestinis et fimo, LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam hæreticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturæ nostræ est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quæ Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. Intestinis et fimo, etc. ORIG. Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium.

Leviticus 6:23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. + 6.23 Omne enim. Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui, etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.

Leviticus 16:15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, + 16.15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.

Leviticus 16:27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:

Ezra 8:35Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. + 8.35 Sed et qui venerant. ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Isræl, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, pœnitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma cœlestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Obtulerunt holocaustomata Deo, etc. Non tantum pro se. Perfectæ mentis indicium est, cum quis pro omni Isræl immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernæ pietati supplicat.

Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 4:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 4:20Leviticus 4Leviticus 4:22 →