Leviticus 6:23
Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. + 6.23 Omne enim. Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui, etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For every meat offering for the priest shall be wholly burnt: it shall not be eaten.
In Context
24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 4:5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. + 4.5 Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.
Leviticus 4:21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. + 4.21 Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.
Leviticus 16:27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: