The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 5 › Leviticus 5:10

Leviticus 5:10

Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall offer the second for a burnt offering, according to the manner: and the priest shall make an atonement for him for his sin which he hath sinned, and it shall be forgiven him.

In Context

9Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. + 5.9 Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.

11Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. + 5.11 Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.

Read all of Leviticus 5

Cross References

Leviticus 4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

Leviticus 4:31Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

Leviticus 5:6et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.

Leviticus 5:16ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. + 5.16 Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

1 John 2:2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 5:9Leviticus 5Leviticus 5:11 →