Leviticus 5:2
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: + 5.2 Anima qui tetigerit. ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinæ servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:4Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, + 5.4 Anima quæ juraverit, etc. AUG., quæst. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium præcipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. Intellexerit delictum. ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.
Leviticus 7:21Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. + 7.21 Vel jumenti. Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores equi emissarii dicti sunt.
Leviticus 11:24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
Deuteronomy 14:8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Isaiah 52:11Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. + 52.11 Recedite. ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite, in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.
Luke 11:44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. + 11.44 Qui estis ut monumenta. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectæ doctrinæ prætendunt, fœditatem vero quam intus gerunt, occultant.