Leviticus 5:1
Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:11jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
Leviticus 7:18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Leviticus 19:8portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
Numbers 9:13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. + 9.13 Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.
1 Kings 8:31Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,